- TRIPHALLUS et ITHYPHALLUS
- TRIPHALLUS et ITHYPHALLUSPriapi cognomina; a voce phallus, Hesychio τὸ ξύλινον αἰδοῖον ἀνδρικὸν, quales etiam in bacchi honorem erigi consuevisse, docet Lucian. in Dea Syra. Erat et festum φαλλαγωγίας, in quo cuncti phallos adorabant et exosculabantur, de quo vide praeter alios Theodoretum, Orat. 1. de fide contra Graecos. Sed et Comoediae nomen Triphallus fuit, a Naevio conscriptae, e qua Gellius hos adducit versus, Noctium Atticarum l. 2. c. 19.Si unquam quicquam filium rescriveroArgentum amoris causâ sumpsisse mutuum:Extempio illo te ducam, ubi non despuas.Eôdem titulô insignis fuit Comoedia περὶ ἀῤρενότητος inscripta, quae alias Menippea, Varronis: Item ea, quam Theocles condidit, Poeta Graecus, apud Athevaeum, l. 11. Vide Anton. Thysium I Ctum, Notis in Gellium locô cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.